

Liber Job*
Caput 19: Versus 18
Stulti quoque despiciebant, etc.Quia dum legisperiti Deum despicerent, eorum incredulitatem turba populi secuta est. Relictis sapientibus, pauperes et stultos venerat quaerere: unde cum augmento doloris dicitStulti quoque;pro quibus ergo stultitiam suscepi, Verbum caro factum, despiciebant me.Et cum ab eis recessissem.Quasi accedebat ad cor populorum Dominus, cum eis miracula demonstraret: et quasi recedebat, cum nulla signa ostenderet, et a miraculis quiescenti, praebere fidem nolebant.